- ELUCUS
- ELUCUSapud A. Gell. l. 4. c. 19. Initio Pueros impuberes compertum est, si plurimo cibo nimioque somno uterentur, hebetiores fieri, veterni usque aut eluci tarditatem: quid sit, exponit apud eundem Cloatius Verus l. 16. c. 12. tarditas quaedam viz. animi et stupor; ex Graeco ἡλυγὸς, ut Salmas. visum, h. e. ὁ ἐπισκαισμένος, tarditate et stupore obsessus, seu ipsa potius tarditas animi et stupor, maxime qui ex hesterno vino seu crapula procedit. Quo stupore Graeci affectum ἔωλον appellant. Sic vocem usurpat Tertullianus de Cor. mil. Liborum --- Harpocration industriâ hederatum argumentatur, quod hederae natura sit cerebrum ab eluco defensare. Quasi dicat, hederam conducere, ne quis ex hesterno vino capitis dolorem sentiat. Apuleius item Apolog. Crassus ipse ubi gentium est? an Alexandriam taedio domus remeavit? an, quod verius est, ex crapula eluco attentatur. Hesych. χάσμησιν appellat, quia oscitationem comitem habet. Unde Erotianus in Lexico, ἀλύκη, ἀπορία μετα χάσμης. Vide Salmas. ad Solin p. 1279. Ant. Thys. et Iac. Oisel ad Gellium d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.